Ubi Caritas lyrics

by

Audrey Assad


[Verse 1]
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Congregavit nos in unum Christi amor
Exultemus, et in ipso iucundemur
Timeamus, et amemus Deum vivum
Et ex corde diligamus nos sincero

[Verse 2]
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Simul ergo c*m in unum congregamur:
Ne nos mente dividamur, caveamus
Cessent iurgia maligna, cessent lites
Et in medio nostri sit Christus Deus

[Verse 3]
Ubi caritas et amor, Deus ibi est
Simul quoque c*m beatis videamus
Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
Gaudium quod est immensum, atque probum
Saecula per infinita saeculorum
A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z #
Copyright © 2012 - 2021 BeeLyrics.Net