Ingemisco ... Lacrymosa lyrics

by

Andrew Lloyd Webber


Ingemisco tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce, Deus

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti

Preces meae non sunt dignae
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne

Inter oves loc*m praesta
Et ab haedis me sequestra
Statuens in parte dextra

Lacrymosa dies illa
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus
Confutatis maledictis
Flamis acribus addictis
Voca me c*m bеnedictis

Lacrymosa dies illa
Qua resurgеt ex favilla
Judicandus homo reus
Huic ergo parce, Deus
Pie Jesu Domine
Dona eis requiem
Amen
A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z #
Copyright © 2012 - 2021 BeeLyrics.Net