Dies Irae lyrics
by Gregorian Chant
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favilla
Teste David c*m Sibylla
Quantus tremor est futurus
Quando Judex est venturus
Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum
Coget omnes ante thronum
Mors stupebit et natura
c*m resurget creatura
Judicanti responsura
Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur
Unde mundus judicetur
Judex ergo c*m sedebit
Quidquid latet apparebit:
Nil inultum remanebit
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus
c*m vix justus sit securus?
Rex tremendæ majestatis
Qui salvandos salvas gratis
Salva me, fons pietatis
Recordare, Jesu pie
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die
Quærens me, sedisti lassus:
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus
Juste Judex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus
Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti
Preces meæ non sunt dignæ;
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne
Inter oves loc*m præsta
Et ab hædis me sequestra
Statuens in parte dextra
Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis
Voca me c*m benedictis
Oro supplex et acclinis
Cor contritum quasi cinis
Gere curam mei finis
Lacrimosa dies illa
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Domine
Dona eis requiem. Amen