Lamentations of Jeremiah 1:1-5 lyrics

by

Clamavi De Profundis



Aleph
Quomodo sedet sola civitas plena populo
Facta est quasi vidua domina gentium
Princeps provinciarum facta est sub tributo

Beth
Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus
Non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus
Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici

Ghimel
Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis
Habitavit inter gentes, nec invenit requiem
Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias

Daleth
Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem
Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes
Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine

He
Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt
Quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis

Jerusalem, Jerusalem
Convertere ad Dominum Deum tuum
A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z #
Copyright © 2012 - 2021 BeeLyrics.Net