Spring and Thoughts on Mortality lyrics

by

Quintus Horatius Flaccus



diffugere nives, redeunt iam gramina campis
aboribusque comae;
mutat terra vices, et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Gratia c*m Nymphis geminisque sororibus audet
ducere nuda choros.
immortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem:
frigora mitesc*nt Zephyris, ver proterit aestas
interitura simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
damna tamen celers reparant caelestia lunae:
nos ubi decidimus
quo pater Aeneas, quo Tullus dives et Ancus,
pulvis et umbra sumus.
quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
cuncta manus avidas fugient heredis, amico
quae dederis animo.
c*m semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas;
infernis nenque enim tenebris Diana pudic*m
liberat Hippolytum,
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.
A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z #
Copyright © 2012 - 2021 BeeLyrics.Net